monumenta.ch > Augustinus > 50
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XLIX <<<     >>> LI

Caput L

1 Deinde secundum illam prophetiam: "Ex Sion lex prodiet et verbum Domini ex Hierusalem," et secundum ipsius Domini Christi praedicta, ubi post resurrectionem stupentibus eum discipulis suis "aperuit sensum, ut intellegerent scripturas, et dixit eis, quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem," et ubi rursus eis de adventu eius novissimo requirentibus respondit atque ait: "Non est vestrum scire tempora quae Pater posuit in sua potestate; sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in fines terrae," primum se ab Hierusalem diffudit ecclesia, et cum in Iudaea atque Samaria plurimi credidissent, et in alias gentes itum est, eis adnuntiantibus evangelium, quos ipse, sicut luminaria, et aptaverat verbo et accenderat Spiritu sancto.
2 Dixerat enim eis: "Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere."
Qui ut frigidi timore non essent, igne caritatis ardebant. Denique non solum per ipsos, qui eum et ante passionem et post resurrectionem viderant et audierant, verum etiam post obitum eorum per posteros eorum inter horrendas persecutiones et varios cruciatus ac funera martyrum praedicatum est toto orbe evangelium, contestante Deo signis et ostentis et variis virtutibus et Spiritus sancti muneribus; ut populi gentium credentes in eum, qui pro eorum redemptione crucifixus est, Christiano amore venerarentur sanguinem martyrum, quem diabolico furore fuderunt, ipsique reges, quorum legibus vastabatur ecclesia, ei nomini salubriter subderentur, quod de terra crudeliter auferre conati sunt, et falsos deos inciperent persequi, quorum causa cultores Dei veri fuerant antea persecuti.